<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" n="4" subtype="section">
                     <p>
                        <reg>hic</reg> ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur,
            incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. <reg>nihil</reg> impetrarat
            reus; plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?)
              Hortensius se vidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens
            condemnatum arbitraretur. <reg>me</reg> vero teste producto credo te ex acclamatione
              Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me
            circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio
            ostentarint. <reg>quae</reg> mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum
            iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum
            tabulas Metelli
            Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere
            noluerunt. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p>
                  </div>