<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" n="28" type="textpart" subtype="section"> <p><reg>quid</reg>? cum<note>cum iniuria <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis<note><hi rend="italic">post</hi> bellis <hi rend="italic">lacunam statuit Madvig</hi>: <hi rend="italic"><quote>anacoluthian ex parenthesi ortam</quote> defendit Rau</hi></note>—nec in vobis magis<note>neque <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. <reg>pacis</reg> equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. <reg>omnes</reg>, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue<note>praecipue <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note>, qui in eum locum venisses<note>veneras <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> ubi tibi<note>tibi <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> esset pereundum, nisi vicisses. <reg>quamquam</reg>, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. </p> </div>