<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" n="6" subtype="section">
                     <p>
A. d. <date>iii Idus Febr.</date> dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conventu
incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiae servatus esset.  <reg>hic</reg> 
                        <foreign xml:lang="greek">προῳκονομησάμην</foreign> quiddam <foreign xml:lang="greek">εὐκαίρωσ</foreign> de iis quae in Sestium adparabantur crimina, et eum ornavi veris laudibus magno adsensu omnium.  <reg>res</reg> homini fuit vehementer grata.  <reg>quae</reg> tibi eo scribo, quod me de retinenda Sesti gratia litteris saepe monuisti.
<milestone unit="para"/>
                     </p>
                  </div>