<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" n="1" subtype="section">
                     <p>Sestius noster absolutus est a. d. <date>v Idus Martias</date> et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eius modi
causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. <reg>illud</reg> quod tibi curae saepe esse intellexeram ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum qui nos ingratos esse diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse ut omnium gratissimi iudicaremur ; nam
defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium a quo palam oppugnabatur arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus.  <reg>quin</reg> etiam Paulus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmavit. <reg>quid</reg> quaeris? homo petulans et audax <del>Vatinius</del> valde perturbatus debilitatusque discessit.

</p>
                  </div>