<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" n="1" subtype="section">
                     <p>Gabinius absolutus est.  <reg>omnino</reg> nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius.
<reg>sed</reg> tamen nisi incredibilis contentio, preces Pompei, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non

respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit <num>xxxii</num> cum <num>lxx</num> tulissent  <reg>est</reg> omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis.  <reg>sed</reg>
vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in ullo nostrum dignitatem.  <reg>quid</reg> plura de iudicibus? <reg>duo</reg> praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit).
<reg>aiunt</reg> non nulli ut Sallustius me oportuisse accusare. 

</p>
                  </div>