<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" n="2" subtype="section">
                     <p>
                        <reg>his</reg> ego iudicibus committerem? <reg>quid</reg> essem, si me agente
esset elapsus? <reg>sed</reg> me alia moverunt  <reg>non</reg> putasset sibi Pompeius de illius salute sed de sua dignitate mecum esse
certamen ; in urbem introisset ; ad inimicitias res venisset ; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer ; auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam.  <reg>ego</reg> vero meum consilium, si praesertim tu non improbas, vehementer adprobo.  <reg>ille</reg> cum a me singularibus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem non tulit (nihil dicam gravius) et minus potens eo tempore quid in me florentem posset
ostendit ; nunc cum ego ne curem quidem multum posse, res publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? <reg>sic</reg> enim faciendum fuisset.  <reg>non</reg> existimo, te putare id mihi suscipiendum fuisse.  
</p>
                  </div>