<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" n="3" subtype="section">
                     <p>
'<reg>alterutrum</reg>,' inquit idem Sallustius, 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses; etenim vehementer orabat.' Lepidum is amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! <reg>ego</reg> vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit.

<milestone unit="para"/>
                     </p>
                  </div>