<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" n="1" subtype="section">
                     <p>
                        <reg>de</reg> Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae a te amantissime cogitata sunt.
<foreign xml:lang="greek">Τότε μοι χάνοι</foreign>—! <reg>feci</reg> summa cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci.  <reg>illum</reg> neque ursi neque levavi, testis vehemens
fui, praeterea quievi. <reg>exitum</reg> iudici foedum et perniciosum levissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem.  <reg>nihil</reg> est enim perditius his hominibus, his temporibus. 

</p>
                  </div>