<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" n="2" subtype="section">
                     <p>
                        <reg>itaque</reg> ex 
re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio.  Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri.  <reg>angit</reg> unus Milo.  <reg>sed</reg> velim finem adferat consulatus ; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod
facis, adiuvabis.  <reg>de</reg> quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt ; de re familiari timeo.

<quote xml:lang="greek">ὁ δὲ μαίνεται οὐκ ἔτ' ἀνεκτῶς,</quote>
qui ludus HS <num>†cccↃ†</num> comparet.  <reg>cuius</reg> in hoc uno inconsiderantiam et ego sustinebo ut potero, et tu ut possis est
tuorum nervorum.

<milestone unit="para"/>
                     </p>
                  </div>