<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2.xml" n="2"><p><reg>cur</reg> potius illius quam huius credetur?— <reg>scripsisset</reg> ille, si non iussu huius expensum tulisset? —<reg>non</reg> scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset? <reg>nam</reg> quem ad modum turpe est scribere quod non debeatur, sic improbum est non referre quod debeas. <reg>aeque</reg> enim tabulae condemnantur eius qui verum non rettulit et eius qui falsum perscripsit. <reg>sed</reg> ego copia et facultate causae confisus vide quo progrediar. <reg>si</reg> tabulas C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis non recuso.</p></div>