<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="textpart" n="90"> <p rend="align(indent)"><milestone unit="chapter" n="42" resp="editor"/><reg>quo</reg> modo igitur hoc in genere praesidi comparati<note>praesid. compar. <hi rend="italic">secl. Pluygers</hi></note> accusas Sestium, cum idem laudes Milonem? <reg>an</reg> qui sua tecta defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure praesidium comparat: qui vulneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et cervices et iugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum putas? </p> </div>