<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="textpart" n="91"> <p><reg>quis</reg> enim nostrum<note>vestrum <hi rend="italic">ks</hi></note>, iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? <reg>qui</reg> igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos<note>dissup. <hi rend="italic">P</hi>: dissip. <hi rend="italic">Bk ed. R.</hi></note> unum in locum congregarunt eosque ex feritate<note>feritate <hi rend="italic">HGk</hi>: ecferitate <hi rend="italic">P</hi>: effer. <hi rend="italic">B rell.</hi></note> illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. <reg>tum</reg> res ad communem utilitatem<note>res communem utilitatem continentes <hi rend="italic">Lamb.</hi></note>, quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt<note><hi rend="italic">post</hi> nominatae sunt <hi rend="italic">suppl.</hi> instituerunt <hi rend="italic">Madv.</hi></note>, tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento et divino iure et humano moenibus<note>ut moenibus <hi rend="italic">Rau</hi></note> saepserunt. </p> </div>