<div xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="textpart" n="92"> <p><reg>atque</reg> inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. <reg>vim</reg> volumus<note>volumus <hi rend="italic">Hk</hi>: nolimus <hi rend="italic">P rell. praeter s</hi> (nolumus)</note> exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur; iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est. <reg>hoc</reg> vident omnes: Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur, vim depelleret<note>ut ... depelleret <hi rend="italic">secl. Pluygers</hi></note>. <reg>altero</reg> uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. <reg>eademque</reg> ratio fuit Sesti, si minus in accusando—neque enim per omnis fuit idem fieri necesse—at certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque contra vim et manum comparando. </p> </div>