ante diem iiii eidus decembres in palatio in porticu quae est ad apollinis scribendo adfuerunt marcus valerius marci filius lemonia messalinus caius ateius luci filius aniensi capito sextus pompeius sexti filius arnensi marcus pompeius marci filius teretina priscus caius arrenus cai filius galeria gallus lucius nonius luci filius pomptina asprenas quaestor marcus vinicius publi filius poblilia quaestor quod tiberius caesar augusti filius augustus pontifex maxiumus tribunicia potestate xxii consul iii designatus iiii ad senatum rettulit qualis causa gnaei pisonis visa esset et an merito sibi mortem conscisse videretur et qualis causa marci pisonis visa esset cui relationi adiecisset uti precum suarum pro adulescente memor is ordo esset qualis causa plancinae visa esset pro qua persona quid petisset et quas propter causas exposuisset antea et quid de visellio karo et de sempronio basso comitibus gnaei pisonis patris iudicaret senatus de iis rebus ita censuerunt senatum populumque romanum ante omnia dis immortalibus gratias agere quod nefariis consiliis gnaei pisonis patris tranquillitatem praesentis status rei publicae quo melior non pote ut beneficio principis nostri frui contigit turbari passi non sunt deinde tiberio caesari augusto principi nostro quod earum rerum omnium quae ad explorandam veritatem necessariae fuerunt copiam senatui fecerit cuius aequitatem et patientiam hoc quoque nomine admirari senatum quod manifestissima sint gnaei pisonis patris scelera et ipse de se supplicium sumpsisset nihilominus causam eius cognosci voluerit filiosque eius arcessitos hortatus sit ut patris sui causam defenderent ita ut eum quoque qui ordinis senatorii nondum esset ob eam rem introduci in senatum vellet et copiam utrique dicendi pro patre et pro matre ipsorum et pro marco pisone faceret itaque cum per aliquod dies acta causa sit ab accusatoribus gnaei pisonis patris et ab ipso gnaeo pisone recitatae epistulae recitata exemplaria codicillorum quos germanicus caesar gnaeo pisoni patri scripsisset producti testes cuiusque ordinis sint arbitrari singularem moderationem patientiamque germanici caesaris evictam esse feritate morum gnaei pisonis patris atque ob id morientem germanicum caesarem cuius mortis fuisse causam gnaeum pisonem patrem ipse testatus sit non inmerito amicitiam ei renuntiasse qui cum deberet meminisse adiutorem se datum esse germanico caesari qui a principe nostro ex auctoritate huius ordinis ad rerum transmarinarum statum componendum missus esset desiderantium praesentiam aut ipsius tiberi caesaris augusti aut filiorum alterius utrius neclecta maiestatem domus augustae neclecto et iam iure publico quod adlectus pro consule et ei pro consule de quo lex ad populum lata esset ut in quamcumque provinciam venisset maius ei imperium quam sibi qui eam provinciam proconsule optineret esset dum in omni re maius imperium tiberio caesari augusto quam germanico caesari esset tamquam ipsius arbitrii et potestatis esse deberent ita se in provincia syria fuerit gesserit bellum armeniacum et parthicum quantum in ipso fuerit moverit quod neque ex mandatis principis nostri epistulisque frequentibus germanici caesaris cum is abesset vononem qui suspectus regi parthorum erat longius removeri voluerit ne profugere ex custodia posset id quod fecit et conloqui quosdam ex numero armeniorum malos et audaces cum vonone passus sit ut per eosdem tumultus in armeniam excitaretur ac vonones vel occiso vel expulso rege armeniae quem germanicus caesar ex voluntate patris sui senatusque regem ei genti dedisset occuparet eaque magnis muneribus vononis corruptis fecerit bellum etiam civile excitare conatus sit iam pridem numine divi augusti virtutibusque tiberi caesaris augusti omnibus civilibus bellis sepultis malis repetendo provinciam post mortem germanici caesaris quam vivo eo pessimo et exemplo reliquerat atque ob id milites romani inter se concurrere coacti sunt perspecta etiam crudelitate unica qui incognita causa sine consilii sententiam plurimos capitis supplicio adfecisset neque externos tantummodo sed etiam centurionem civem romanum cruci fixisset qui militarem disciplinam ab divo augusto institutam et servatam ab tiberio caesare augusto corrupisset non solum indulgendo militibus his qui ipsis praesunt more vetustissimo parerent sed etiam donativa suo nomine ex fisco principis nostri dando quo facto milites alios pisonianos alios caesarianos dici laetatus sit honorando etiam eos qui post talis nominis usurpationem ipsi paruissent qui post mortem germanici caesaris cuius interitum populus romanus modo sed exterae quoque gentes luxserunt patri optimo et indulgentissimo libellum quo eum accusaret mittere ausus sit oblitus non tantum venerationis caritatisque quae principis filio deberentur ceterum humanitatis quoque quae ultra mortem non patiuntur procedere et cuius mortem gavisum esse eum his argumentis senatui apparuerit quod nefaria sacrificia ab eo facta quod naves quibus vehebantur sint quod recluserint deorum immortalium templa quae totius imperii romani constantissima pietas clauserat eiusdemque habitus animi argumentum fuerit quod dedisset congiarium ei qui nuntiaverit sibi de morte germanici caesaris probatumque sit frequenter convivia habuisse eum his ipsis diebus quibus de morte germanici ei nuntiatum erat numen quoque divi augusti violatum esse ab eo arbitrari senatum omni honore qui aut memoriae eius aut imaginibus quae antequam in deorum numerum referretur ei redditae erant habebantur detracto quas ob res arbitrari senatum non optulisse se debitae poenae sed maiori et quam inminere sibi ab pietate et severitate iudicantium intellegebant subtraxisse itaque iis poenis quas a semet ipso exegisset adicere ne luctus mortis eius causa a feminis quibus eis more si hoc senatus consultum factum non esset lugendus esset susciperetur utique statuae et imagines gnaei pisonis patris quae ubique positae essent tollerentur recte et ordine facturos qui quandoque familiae calpurniae essent quive eam familiam cognitione adfinitateve contingerent si dedissent operam si quis eius gentis aut quis eorum qui cognatus adfinisve calpurniae familiae fuisset mortuos esset ne inter reliquas imagines exequias eorum funerum celebrare solent imago gnaei pisonis patris duceretur neve imaginibus calpurniae imago eius interponeretur utique gnaei pisonis patris nomen tolleretur ex titulo statuae germanici caesaris quam ei sodales augustales in campo ad aram providentiae posuissent utique bona gnaei pisonis patris publicarentur excepto saltu qui esset in illyrico eum saltum placere tiberio caesari augusto principi nostro cuius a patre divo augusto gnaeo pisoni patri donatus erat reddi cum is idcirco dari eum sibi desiderasset quod quarum hos saltus contingerent frequenter de iniuriis gnaei pisonis patris libertorumque et servorum eius quaesitae essent atque ob id providendum putaret ne postea iure meritoque socii populi romani queri possent item senatum memorem clementiae suae iustitiaeque atque animi magnitudinis quas virtutes ab maioribus suis accepisset tum praecipue ab divo augusto et tiberio caesare augusto principibus suis didicisset ex bonis gnaei pisonis patris publicatis aequum humanumque censere filio eius pisone maiori de quo nihil esset dictum qui principis nostri quaestor fuisset quem germanicus quoque liberalitate sua honorasset qui complura modestiae suae posuisset pignora ex quibus sperari posset dissimillimum eum patri suo futurum donari nomine principis et senatus partem dimidiam bonorum eumque cum tanto beneficio obligaretur recte atque ordine facturum si praenomen patris mutasset marco etiam pisoni cui inpunitatem senatus humanitati et moderationi principis sui adsensus dandam esse arbitraretur quo facilius inviolatum senatus beneficium ad eum perveniret alteram partem dimidiam bonorum paternorum dari ita ut ex omnibus bonis quae decreto senatus publicata et concessa iis essent nummum deciens centena milia dotis nomine calpurniae gnaei pisonis filiae item peculii nomine nummum quadragies centena milia daretur item placere uti gnaeus piso pater supra portam fontinalem quae inaedificasset iungendarum domum privatarum causa ea curatores locorum publicorum iudicandorum tollenda dimolienda curarent quod ad plancinae causam pertineret cui plurima et gravissima crimina obiecta essent quoniam confiteretur se omnem spem in misericordia principis nostri et senatus habere et saepe princeps noster accurateque ab eo ordine petierit ut contentus senatus gnaei pisonis patris poena uxori eius sic uti marco filio parceret et pro plancina rogatu matris suae deprecatus sit et quam ob rem id mater sua inpetrari vellet iustissimas ab ea causas sibi expositas acceperit senatum arbitrari et iuliae augustae optime de re publica meritae non partu tantum modo principis nostri sed etiam multis magnisque erga cuiusque ordinis homines beneficiis quae cum iure meritoque plurimum posset in eo quod a senatu petere deberet parcissime uteretur eo et principis nostri summae erga matrem suam pietati suffragandum indulgendumque esse remittique poenam plancinae placere visellio karo et sempronio basso comitibus gnaei pisonis patris et omnium maleficiorum sociis ac ministris aqua et igne interdici oportere ab eo praetore qui lege maiestatis quaereret bonaque eorum ab praetoribus qui aerario praeessent venire et in aerarium redigi placere item cum iudicaret senatus omnium partium pietatem antecessisse tiberium caesarem augustum principem nostrum tanti et tam aequalis doloris eius indicis totiens conspectis quibus etiam senatus vehementer motus sit magnopere rogare et petere ut omnem curam quam in duos quondam filios suos partitus erat ad eum quem haberet converteret sperareque se natum eum qui supersit tanto maiori curae dis immortalibus fore quanto magis intellegerent omnem spem futuram paternae pro re publica stationis in uno repositam quo nomine debere eum finire dolorem ac restituere patriae suae non tantum animum sed etiam voltum qui publicae felicitati conveniret item senatum magnopere laudare iuliae augustae drusique caesaris moderationem imitantium principis nostri iustitiam quos animadverteret hunc ordinem non maiorem pietatem in germanicum quam aequitatem in servandis integris iudiciis suis donec de causa gnaei pisonis patris cognosceretur praestitisse ceterorum quoque contingentium germanicum caesarem necessitudine magnopere probare agrippinae quam senatui memoriam divi augusti cui fuisset probatissima et viri germanici cum quo unica concordia vixisset et tot pignora edita partu felicissimo eorum qui supersent commendare itemque antomiae? germanici caesaris matris quae unum matrimonium drusi germanici patris experta sanctitate morum dignam se divo augusto tam arta propinquitate exhibuerit et liviae sororis germanici caesaris de qua optime et avia sua et socer idemque patruus princeps noster iudicaret quorum iudiciis etiam si non contingeret domum eorum merito gloriari posset nedum tam coniunctis necessitudinibus inligata femina quarum aeque et dolorem fidelissimum et in dolore moderationem senatum probare item quod filiorum germanici puerilis et praecipue in nerone caesare iam etiam iuvenis dolor amisso patre tali itemque fratris tiberi germanici non excesserit modum probabilem iudicare senatum referendum quidem esse acceptum maxime disciplinae avi eorum et patrui et iuliae augustae sed tamen ipsorum quoque nomine laudandum existimaret item equestris ordinis curam et industriam unice senatui probari quod fideliter intellexisset quanta res et quam ad omnium salutem pietatemque pertinens ageretur et quod frequentibus acclamationibus affectum animi sui et dolorem de principis nostri filiique eius iniuriis ac pro rei publicae utilitate testatus sit plebem quoque laudare senatum quod cum equestri ordine consenserit pietatemque suam erga principem nostrum memoriamque filii eius significaverit et cum effusissimis studiis ad repr(a)esentandam gnaei pisonis patris ab semet ipsa accensa esset regi tamen exemplo equestris ordinis a principe nostro sit item senatum probare eorum militum fidem quorum animi frustra sollicitati essent scelere gnaei pisonis patris omnesque qui auspiciis et imperio principis nostri milites essent quam fidem pietatemque domui augustae praestarent eam sperare perpetuo praestaturos cum scirent salutem imperii nostri in eius domus custodia positam esse senatum arbitrari eorum curae atque officii esse ut apud eos ii qui quandoque eis praeessent plurimum auctoritatis haberent qui fidelissima pietate salutare huic urbi imperioque populi romani nomen caesarum coluissent et quo facilius totius actae rei ordo posterorum memoriae tradi posset atque hi scirent quid et de singulari moderatione germanici caesaris et de sceleribus gnaei pisonis patris senatus iudicasset placere uti oratio quam recitasset princeps noster itemque haec senatus consulta in aere incisa quo loco tiberio caesari augusto videretur ponerentur utique hoc senatus consultum in cuiusque provinciae celeberrima urbe eiusque in urbis ipsius celeberrimo loco in aere incisum figerentur itemque hoc senatus consultum in hibernis cuiusque legionis ad signa figeretur censuerunt in senatu fuerunt ccci hoc senatus consultum factum est per relationem solum tiberius caesar augustus tribunicia potestate xxii manu mea scripsi velle me hoc senatus consultum quod est factum iiii idus decembres cotta et messalla consulibus referente me scriptum manu auli quaestoris mei in tabellis xiiii referri in tabulas publicas