PASSAGE · 史料
Cicero, Pro Sestio 86–92
When courts fail: the defence’s argument for armed protection法庭失效时:为武装自卫所作的辩论
Before the selection选段之前
These paragraphs follow the account of attacks on Sestius. Cicero must explain why a defendant accused of vis assembled armed protection, while the prosecutor apparently praised Milo’s conduct.这些段落承接塞斯提乌斯遭袭叙述。被告既被控暴力,西塞罗便须解释其为何组织武装护卫,并利用控方似曾赞许米洛的立场。
Read the preceding original context阅读前文原文 (1)
85captum erat forum anno superiore, aede Castoris tamquam arce aliqua ⟨a⟩ fugitivis occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu comprensi, in senatum introducti, confessi, in vincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera iudicia sublata. tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem moribundumque vidistis: alterius tribuni plebis divini hominis—dicam enim quod sentio et quod mecum sentiunt omnes—divini, insigni quadam, inaudita, nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.Edition notes (7)版本注记(7)
- anno sup. secl. Koch
- aliquando Schlenger (Liv. iii. 15. 5)
- templis templo Pluygers
- conprensi PG: comprehensi B edd.
- divini secl. Momms.: sed cf. cogitaris, Vat. § 19.
- omnes divina ed. R.: omnes divini viri Jacob: omnes boni viri coni. Halm (omnes boni k): omnes honesti viri Maehly
- Alterum divini (l. 8) om. k, in parenth. inclusit Hertz, quod sentio ... divini, — insigni etc.
Selected original passage所选原文
86et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. quem enim umquam virum tam immortali virtute vidimus? qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid oporteret a praestantibus viris in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse esse. hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire vero et facere perfectae cumulataeque virtutis.Edition notes (3)版本注记(3)
- virtute laude praeditum k
- et quid Car. Steph.: sed quid codd. (quid Hk)
- (civium) vitam K. Busche
87adiit ad rem publicam tribunus plebis Milo—de cuius laude plura dicam, non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo, si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam probaro, vos in hoc crimine parem Sesti causam existimaturos: adiit igitur T. Annius ad causam rei publicae sic ut civem patriae reciperare vellet ereptum. simplex causa, constans ratio, plena consensionis omnium, plena concordiae. conlegas adiutores habebat; consulis alterius summum studium, alterius animus paene placatus, de praetoribus unus alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia. duo soli erant empti ad impediendum; qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat. agebat auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium civium: quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat.Edition notes (3)版本注记(3)
- trib. pleb. secl. Bake
- ereptum Pantagathus: e rep. ereptum Hertz: e re .p. tum P rell.
- Conl. adiut. hab. post Italia l. 9) transf. Paul
88huic gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse; ad ferrum, faces, ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere coepit. non movit hominem summa gravitate summaque constantia; sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret et refutaret, tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret.Edition notes (2)版本注记(2)
- ad ferrum faces s. l. P2: ad ferrum, ad faces edd. vett.
- vi vim oblatam, praes. saepius edd.
89descendit ad accusandum. quis umquam tam proprie rei publicae causa, nullis inimicitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id eum umquam esse facturum? fracti erant animi hominis; hoc enim accusante pristini illius sui iudici turpitudinem desperabat. ecce tibi consul, praetor, tribunus plebis nova novi generis edicta proponunt; ne reus adsit, ne citetur, ne quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum aut iudiciorum facere liceat! quid ageret vir ad virtutem, dignitatem, gloriam natus vi sceleratorum hominum conroborata, legibus iudiciisque sublatis? cervices tribunus plebis privato, praestantissimus vir profligatissimo homini daret? an causam susceptam adfligeret? an se domi contineret? et vinci turpe putavit et deterreri ⟨et clam eripi: id egit⟩ ut, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius vim neque in suo neque in rei publicae periculo pertimesceret.Edition notes (4)版本注记(4)
- id eum umquam Lamb. in mg. 1581: id eũquam P1: id umquam P2rell.
- adfligeret codd.: abiceret Ruhnken, Momms.
- et clam eripi: id egit ut scripsi: etiam eripere eicit (elegit G) ut P1G: etiam eripi reeicit ut P2rell.: et latere (lamentari Hertz).
- Perfecit ut Madv.: et clam se eripere ita ut Oehler: ita e re p. fecit ut (aut e re p. id egit ut) Richter: ⟨s⟩et amor r. p. perfecit ut Novak: et tegi ianua: manum emere et parare coepit ut Landgraf (cf. Vat. § 22; in Sen. § 4; ad Quir. § 14)
90quo modo igitur hoc in genere praesidi comparati accusas Sestium, cum idem laudes Milonem? an qui sua tecta defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure praesidium comparat: qui vulneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et cervices et iugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum putas?Edition notes (1)版本注记(1)
- praesid. compar. secl. Pluygers
91quis enim nostrum, iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos unum in locum congregarunt eosque ex feritate illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum res ad communem utilitatem, quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt, tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento et divino iure et humano moenibus saepserunt.Edition notes (6)版本注记(6)
- vestrum ks
- dissup. P: dissip. Bk ed. R.
- feritate HGk: ecferitate P: effer. B rell.
- res communem utilitatem continentes Lamb.
- post nominatae sunt suppl. instituerunt Madv.
- ut moenibus Rau
92atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. vim volumus exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur; iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est. hoc vident omnes: Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur, vim depelleret. altero uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusando—neque enim per omnis fuit idem fieri necesse—at certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque contra vim et manum comparando.Edition notes (2)版本注记(2)
- volumus Hk: nolimus P rell. praeter s (nolumus)
- ut ... depelleret secl. Pluygers
Also in · 亦见: Cicero's orations · 西塞罗演说集 text · 原文
Editorial summary编辑摘要
At 86 Cicero praises Milo for trying law first and using protection when law and courts failed. At 87 he explicitly transfers the comparison to Sestius; 90 and 92 connect Sestius’ wounds and protection to that argument.第86节赞许米洛先求诸法律,而在法律与法庭失效时组织保护;第87节明言将米洛比于塞斯提乌斯,第90、92节把后者的创伤及护卫纳入论证。
After the selection选段之后
The speech now asks what hope remains for public service when the men Cicero calls destructive prosper. The verdict is known from Cicero’s letter (Q. fr. 2.4.1); neither the speech nor the letter records the jurors’ reasons.演说继而追问:被西塞罗视为败坏国家的人享有富贵,公共服务还能寄望于什么?判决见于西塞罗书信(Q. fr. 2.4.1);演说与书信都没有记载陪审者的理由。
Read the following original context阅读后文原文 (1)
93O di immortales! quemnam ostenditis exitum nobis? quam spem rei publicae datis? quotus quisque invenietur tanta virtute vir qui optimam quamque causam rei publicae amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui solidam laudem veramque quaerat? cum sciat duo illa rei publicae paene fata, Gabinium et Pisonem, alterum haurire cotidie ex pacatissimis atque opulentissimis Syriae gazis innumerabile pondus auri, bellum inferre quiescentibus, ut eorum veteres inlibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum gurgitem profundat, villam aedificare in oculis omnium tantam tugurium ut iam videatur esse illa villa quam ipse tribunus plebis pictam olim in contionibus explicabat, quo fortissimum ac summum civem in invidiam homo castus ac non cupidus vocaret;Edition notes (4)版本注记(4)
- amplectatur ... rei pub. om. ex homoeotel. P1: ad imam paginam suppl. P2
- Gab. et Pis. secl. Pluygers
- paratissimis C. Fr. Hermann: beatissimis Kiessling: optatissimis K. Busche: pacatissimae atque opulentissimae Hein., Hirschf.
- quiescentibus quietis gentibus Weidner: gentibus Richter
A preserved defence speech states the advocate’s case. It is neither a neutral record of the violence nor a judicial opinion.传世辩护辞记载辩方立论,既非暴力事件的中立记录,亦非法院判决书。
Edition, reuse and extraction版本、复用与提取
Perseus Digital Library, Tufts University; Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. 5. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
Perseus repository · 语料库 · CC BY-SA 4.0
Whitespace normalized; notes separated; deletions ⟦ ⟧ and additions/supplements ⟨ ⟩ marked; gaps explicit; no ancient wording supplied.
The trials it reports所涉诉讼
- Sestius · public violence塞斯提乌斯 · 暴力案 · 56 BCE公元前56年