籬廬 magalia / Cicero

PASSAGE · 史料

Cicero, Q. fr. 3.4.1–2

An acquittal Cicero resents西塞罗不满的一次开释

Cicero, Q. fr. 3.4.1–2

Before the selection选段之前

This letter opens with news of the first verdict. Cicero’s hostility gives access to contemporary reception of an unwelcome result.此信开头即报首案结果。西塞罗的敌意让我们得见时人如何理解不合己意的裁决。

Read the preceding original context阅读前文原文 (0)
The passage opens the letter; nothing precedes it.此段为信首,前无上文。

Selected original passage所选原文

urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1:3.4.1
3.4.1Gabinius absolutus est. omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius. sed tamen nisi incredibilis contentio, preces Pompei, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit xxxii cum lxx tulissent est omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis. sed vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in ullo nostrum dignitatem. quid plura de iudicibus? duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). aiunt non nulli ut Sallustius me oportuisse accusare.
Source unit XML · 来源单元
urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1:3.4.2
3.4.2his ego iudicibus committerem? quid essem, si me agente esset elapsus? sed me alia moverunt non putasset sibi Pompeius de illius salute sed de sua dignitate mecum esse certamen ; in urbem introisset ; ad inimicitias res venisset ; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer ; auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam. ego vero meum consilium, si praesertim tu non improbas, vehementer adprobo. ille cum a me singularibus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem non tulit (nihil dicam gravius) et minus potens eo tempore quid in me florentem posset ostendit ; nunc cum ego ne curem quidem multum posse, res publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? sic enim faciendum fuisset. non existimo, te putare id mihi suscipiendum fuisse.
Source unit XML · 来源单元

Also in · 亦见: An extortion trial as a system · 勒索案审判的制度与程序 cites · 引用

Editorial summary编辑摘要

Cicero reports Gabinius’ acquittal, with 32 votes to condemn among 70 votes cast, attacks the prosecution and jury, and explains why he did not prosecute. His expectation of failure at a future repetundae trial is still a forecast here.西塞罗记加比尼乌斯获释,70票中32票定罪;他攻击控方与陪审团,并解释自己何以未任起诉。关于后来勒索案败诉的说法,在此时仍是预测。

After the selection选段之后

In 3.4.3 Cicero answers Sallustius’ alternative suggestion that he should have defended Gabinius for Pompey’s sake. He invokes lasting disgrace and recalls his own forceful testimony. The following paragraph confirms how role and reputation matter to this letter.3.4.3 中西塞罗回应萨卢斯提乌斯的另一建议:为庞培而替加比尼乌斯辩护。他谈到永久的恶名,并回顾自己的严正证言。下文由此表明,诉讼角色与名誉正是此信的关切。

Read the following original context阅读后文原文 (1)
urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1:3.4.3
3.4.3'alterutrum,' inquit idem Sallustius, 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses; etenim vehementer orabat.' Lepidum is amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit.
Source unit XML · 来源单元

This was not a lost defence brief by Cicero. Vote counts are reported by an interested contemporary, not preserved ballot records.这不是西塞罗辩护败诉;票数来自利害相关的时人报告,并非存世选票。

Edition, reuse and extraction版本、复用与提取

Perseus Digital Library, Tufts University; Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Perseus repository · 语料库 · CC BY-SA 4.0

Whitespace normalized; notes separated; deletions ⟦ ⟧ and additions/supplements ⟨ ⟩ marked; gaps explicit; no ancient wording supplied.

SHA-256 30692e2117b3981099e86ea8aceeb5c04a09b6b3c36f2dbd91e8061b8b1fb77b

machine-assisted editorial synthesis; exact source extraction checked; independent scholarly review pending

People named: 所提人物:A. Gabinius加比尼乌斯 · Cn. Pompeius Magnus庞培 · Cn. Domitius Calvinus多米提乌斯·卡尔维努斯 · P. Clodius Pulcher克洛狄乌斯

The trials it reports所涉诉讼